Liber Numeri*

Caput 7: Versus 88

Boves,etc.ID.In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiae et fidei omni Christiano necessarium esse significant.Sexaginta.Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut praelati, subditi, et poenitentes omnia secundum Ecclesiae doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.
(* Traductions européennes)